monumenta.ch > Plinius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 53
{XXI} leguntur autem tenuissimae radices brevesque ac velut decurtatae et imae. nam summa, quae est crassissima, cepis similis, canibus tantum datur purgationis causa. antiqui radicem cortice quam carnosissimo seligebant, quo tenuior eximeretur medulla; hanc umidis spongeis operatam turgescentemque acu in longitudinem findebant, dein fila in umbra siccabant his utentes. nunc ramulos ipsos ab radice quam crassissimi corticis ita dant. optimum quod acre gustu fervensque in frangendo pulverem emittit. durare vim XXX annis ferunt.